February 20, 2011

9. Pyrrhus, King of Epirus


          


Pyrrhus, rex Epíri,
cum in Itália esset,
audívit
Tarentínos quosdam iúvenes
in convívio
parum honorífice
de se locútos esse.
Eos ígitur
ad se arcessítos
percunctátus est
num dixíssent ea
quae
ad aures suas perveníssent.
Tum
unus ex his
"Nisi," inquit,
"vinum nobis defecísset,
multo etiam plura et gravióra
in te locutúri erámus."
Haec críminis excusátio
iram regis
in risum convértit.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

No comments:

Post a Comment