Showing posts with label Aeneas. Show all posts
Showing posts with label Aeneas. Show all posts

February 27, 2011

1.3 Alba Longa


          


Vivunt ígitur,
et beátam vitam agunt.
Aenéan senem vidémus,
mox
Ascánium fílium
regem accípiunt
Troiáni.
Rex novus
novam urbem condit,
quam "Albam Longam" appéllat.
Nam urbem vident
esse et longam et albam.
Cives
qui Albam Longam íncolunt
"Albános" appéllant.
Sic haec fábula
finem habet.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

1.2 Aeneas et Lavinia


          


Septem annos errant.
Dénique
ad flúvium pervéniunt.
Discunt
hunc flúvium
esse Tíberim.
Hanc terram
ubi flúvius est
Latínus rex regit.
Ítaque
regem amícum fáciunt.
Ille quoque
eos amícos áccipit.
Latínus
pulchram fíliam habet.
"Cape," inquit, "Aenéa,
fíliam meam.
Cóniugem non habes.
Illa
bona est filia.
Eam
uxórem tuam nunc fácio."
Ítaque Aenéas
Lavíniam uxórem ducit.
Póstea Troiáni
urbem novam condunt,
quam "Lavínium" appéllant.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

1.1 Ecce Aeneas in Italia


          


Audíte, púeri puellaéque!
Nam res Románas narro.
Et primum
necésse est
Troiam urbem memoráre.
Graeci Graéciam íncolunt,
sed Troiam oppúgnant.
Decem annos pugnant.
Post hos annos
Troiam expúgnant.
Deinde urbem incéndunt.
Cives fúgiunt,
et Aenéan ducem habent.
Aenéas
patrem suum portat
et Ascánium fílium ducit.
Álium locum quaerunt,
domum enim desíderant.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 19, 2011

3. Alba Longa


          


Post Aenéae mortem
Ascánius, Aenéae fílius,
regnum accépit.
Hic
sedem regni
in álium locum tránstulit,
urbémque cóndidit,
in Monte Albáno,
eámque
Albam Longam nuncupávit.
Eum secútus est
Sýlvius,
qui,
post Aenéae mortem,
a Lavínia génitus erat.
Eius pósteri omnes
usque ad Romam cónditam
Albae regnavérunt.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

2. Latinus, Aeneas et Lavinia


          


Póstea
Latínus
in illis regiónibus imperávit.
Sub hoc rege
Troia
in Ásia evérsa est.
Hinc
Aenéas, Anchísae fílius,
cum multis Troiánis,
quibus
ferrum Graecórum pepércerat,
aufúgit
et in Itáliam pervénit.
Ibi
Latínus rex
ei benígne recépto
fíliam Lavíniam
in matrimónium dedit.
Aenéas
urbem cóndidit,
quam
in honórem cóniugis
Lavínium appellávit.



TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.