March 6, 2011

27. Sertorius et Cerva Eius




Sertorio duci egregio
cerva alba
eximiae pulchritudinis
a Lusitano quodam
data est.
Hanc
colloqui secum,
et docere
quae utilia factu essent,
omnibus persuasit.
Ea cerva quodam die,
incursione hostium consternata
in fugam se proripuit,
et postea requisita
periisse credita est.
Neque multis diebus post
inventam esse cervam
Sertorio nuntiatur.
Tum eum,
qui nuntiaverat,
iussit tacere:
praecepitque
ut eam postero die
repente in eum locum
in quo ipse cum amicis esset
immittret.
Admissis deinde amicis postridie,
visum sibi esse, ait, in quiete
cervam, quae periisset,
ad se reverti et,
ut prius consueverat,
quod opus esset praedicere.
Tum servo,
quod imperaverat,
significat.
Cerva
emissa
in cubiculum Sertorii introrupit;
clamor factus
et orta admiratio est.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment