Apud antíquas dóminas,
Cornélia, Africáni fília,
erat máxime clara.
Fílii eius erant
Tibérius Gracchus et Gaius Gracchus.
Ii púeri
cum Cornélia
in óppido Roma, claro Itáliae óppido,
habitábant.
Ibi eos curábat Cornélia
et ibi magno cum stúdio eos docébat.
Bona fémina erat Cornélia
et
bonam disciplínam máxime amábat.
Próximum domicílio Cornéliae
erat pulchrae Campánae domicílium.
Campána erat supérba
non solum forma sua
sed máxime ornaméntis suis.
Ea laudábat semper.
"Habésne tu ulla ornaménta,
Cornélia?" inquit.
"Ubi sunt tua ornaménta?"
Deinde Cornélia
fílios suos, Tibérium et Gaium,
vocat.
"Púeri mei," inquit,
"sunt mea ornaménta.
Nam boni líberi sunt semper
bonae féminae
ornaménta máxime clara."
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment