Níobe, regína Thebanórum,
erat pulchra fémina sed supérba.
Erat supérba
non solum forma sua
maritíque poténtia
sed étiam magno liberórum número.
Nam habébat septem fílios
et septem fílias.
Sed ea supérbia erat
regínae causa magnae tristítiae
et líberis causa durae poenae.
Apóllo et Diána
erat líberi Latónae.
Iis
Thebáni sacra crebra parábant.
Oppidáni
amábant Latónam et líberos eius.
Id
supérbae regínae erat moléstum.
"Cur," inquit,
"Latónae et líberis sacra parátis?
Duos líberos habet Latóna;
quattuórdecim hábeo ego.
Ubi sunt mea sacra?"
Latóna, iis verbis iráta,
líberos suos vocat.
Ad eam volant Apóllo Diánaque
et
sagíttis suis
míseros líberos regínae supérbae
delent.
Níobe, nuper laeta, nunc mísera,
sedet apud líberos interféctos
et
cum perpétuis lácrimis
eos desíderat.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment