March 6, 2011

26. Milo Crotonensis




Milo Crotonensis athleta illustris
exitum habuit e vita
miserandum et mirandum.
Cum iam natu grandis
artem suam desisset,
iterque faceret forte
solus
in locis Italiae silvestribus,
quercum vidit prope viam,
patulis in parte media rimis
hiantem.
Tum
experiri etiam tunc volens
an
ullae sibi reliquae vires adessent, immissis
in cavernas arboris digitis,
diducere et rescindere quercum
conatus est,
ac mediam quidem partem
discidit divellitque.
Quercus autem
in duas diducta partes,
cum ille,
quasi eo perfecto
quod erat connixus,
manus laxasset,
cessante vi
rediit in naturam;
manibusque eius
retentis inclusisque
dilacerandum hominem
feris praebuit.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment