Olim púero,
qui lúdere vóluit,
nullus comes erat;
ítaque púeros álios,
quos vidébat,
ut secum lúderet
orábat;
hi tamen omnes
propter negótia
veníre recusábant.
Inde ad animália,
quibus occurrébat,
se recépit;
sed horum étiam quisque
suo occupátur labóre.
Bos arábat,
canis oves vigilábat,
aves nidos exstruébant,
apes mel conferébant;
ne unus quidem
ludo vacábat.
Ítaque puer,
cum res satis perspexísset,
pro certo hábuit
indústriam
ótio ignóbili
esse praeponéndam.
(image)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment