Severitátem Iovis
iníque tulérunt
céteri Dii,
ac doluérunt
quod
sibi uni
formandórum hóminum ius
arrogáret.
Quare,
collátis stúdiis et munéribus,
mulíerem effinxére,
quam
"Pandóram" appellárunt,
quasi
ex ómnium donis conflátam.
Iúpiter,
Súperum arrogántiam ultúrus,
illi cápsulam dedit,
infélix munus;
in eam quippe
congésta erant
ómnia natúrae mala.
Hanc
Pandóra cum detulísset
ad Epimétheum,
Promethéi fratrem,
ille,
impúlsus curiositáte prava,
sive, ut álii narrant,
eius uxor
cápsulam apéruit;
ex eáque
pestes omnis géneris
in orbem terrárum evolárunt,
sola spe
in fundo cápsulae relícta.
Hinc
aetas férrea
et scélerum collúvies
nata est.
(image)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment