March 6, 2011

20. Polus Histrio




Hístrio
in terra Graécia
fuit fama célebri,
qui
gestu et voce
ceteris antestábat.
Nomen fuisse aiunt
Polum.
Is Polus
únice amátum fílium
morte amísit.
Luctum
cum satis visus est eluxísse,
rédiit ad quaestum artis.
In eo témpore
Athénis
Eléctram Sóphoclis actúrus,
gestáre urnam,
quasi cum Oréstis óssibus
debébat.
Ita compósitum
fábulae arguméntum est,
ut, fratris relíquias ferens,
Eléctra complóret
commisereatúrque intéritum eius,
qui per vim exstínctus est.
Polus igitur
lugúbri hábitu Eléctrae indútus,
ossa atque urnam
e sepúlcro tulit fílii,
et, quasi Oréstem ampléxus,
opplévit ómnia
non simulácris neque imitaméntis
sed luctu atque laméntis
veris et spirántibus.
Ítaque
cum agi fábula viderétur,
dolor actus est.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment