Alexánder
imáginem suam,
quam
Apélles,
pictor máximus eius aetátis,
pínxerat,
contemplátus est,
sed minus laudávit
quam illa merebátur.
Cum autem
equus addúctus
picto equo adhinníret,
quasi verus esset,
Apélles,
"O rex," inquit,
"equus tuus
pingéndi perítior
quam tu
esse vidétur."
(image)
TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.
No comments:
Post a Comment