In antíquis annálibus
memória super libris Sibyllínis haec
pródita est.
Anus
hóspita atque incógnita
ad Tarquínium Supérbum regem
ádiit,
novem libros ferens,
quos esse, dicébat, divína orácula;
eos
velle, dixit, venúndare.
Tarquínius
prétium percontátus est.
Múlier
nímium atque imménsum popóscit.
Rex,
quasi anus aetáte desíperet,
derísit.
Tum illa
fóculum
coram eo
cum igne appósuit,
et
tres libros ex novem
deúrit, et,
num
réliquos sex
eódem prétio émere vellet
regem interrogávit.
Sed Tarquínius
id multo risit magis
dixítque
anum
iam procul dúbio deliráre.
Múlier
ibídem statim
tres álios libros
exússit
atque
id ipsum dénuo
plácide rogávit,
ut tres réliquos
eódem illo prétio émeret.
Rex
ore iam sério
atque attentióre ánimo fit,
et
libros tres réliquos
mercátur
níhilo minóre prétio
quam quod erat petítum
pro ómnibus.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment