Damon et Pýthias
tam fidélem
inter se amicítiam iúnxerant
ut,
cum álterum ex his
Dionýsius Syracusánus
interfícere vellet
atque is
tempus impetravísset,
quo
res suas ordináret,
alter
vadem se pro réditu eius
tyránno dare non dubitárit.
Omnes ígitur
et in primis Dionýsius
novae atque ancípitis rei éxitum
speculabántur.
Appropinquánte deinde die,
nec illo redeúnte,
omnes
stultítiae
tam temerárium sponsórem
damnábant.
At is,
nihil
se de amíci constántia metúere
praedicábat.
Eódem autem moménto
et hora a Dionýsio constitúta,
alter supervénit.
Admirátus ambórum ánimum,
tyránnus
supplícium fidéi remísit
insupérque eos rogávit
ut se tértium
in societátem amicítiae recíperent.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment