March 6, 2011

14. Duo Viatores et Caupo Insidiosus




Duo familiáres,
iter una faciéntes,
Mégaram venérunt;
quorum
alter
ad hóspitem se cóntulit,
alter
in tabérnam devértit.
Is autem,
qui in hospítio erat,
vidit in somnis
cómitem suum orántem,
ut sibi,
caupónis insídiis circumvénto,
subveníret;
posse enim
céleri eius accúrsu
se imminénti perículo súbtrahi.
Quo visu excitátus,
prosíluit
tabernámque,
in qua is deversabátur,
pétere conátus est.
Mox autem,
visum pro níhilo ducens,
lectum ac somnum repétiit.
Tunc idem
ei saúcius oblátus obsecrávit
ut,
qui
auxílium vitae suae ferre
neglexísset,
neci saltem
ultiónem non negáret;
corpus enim suum,
a caupóne trucidátum,
plaustro ad portam ferri,
stércore coopértum.
Tam constántibus précibus
compúlsus,
prótinus ad portam cucúrrit
et plaustrum,
quod in quiéte demonstrátum est,
comprehéndit
cauponémque
ad capitále supplícium perdúxit.

(image: Megara)

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment