March 5, 2011

6. Plutarchus et Servus Nequam




Plutárchus
servo suo,
nequam hómini et contumáci,
túnicam détrahi
ob néscio quod delíctum,
caedíque eum loro
iussit.
Coéperat verberári;
obloquebátur
non meruísse ut vápulet;
nihil mali,
nihil scéleris admisísse.
Postrémo
vociferári
inter vapulándum íncipit;
neque iam querimónias aut gémitus
fácere
sed verba séria et obiurgatória. "Philósophum irásci
turpe esse;
saepe eum
de malo irae edissertavísse;
librum quoque
de ea re
pulchérrimum conscripsísse;
iis ómnibus
quae in eo libro scripta sunt
nequáquam conveníre,
quod
effúsus in iram
plúrimis se plagis multáret."
Tum Plutárchus
léniter et lente -
"Quid autem," inquit,
"nunc ego tibi irásci vídeor?
Ex vultúne meo
an ex voce,
corréptum esse me ira
intélligis?
Mihi quidem
neque óculi truces sunt,
neque os túrbidum;
haec enim
signa esse irárum solent."
Et simul ad eum,
qui caedébat,
convérsus;
"Ínterim," inquit,
"dum ego atque hic disputámus,
hoc tu age."


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment