March 14, 2011

15. Societas Leonina




Societátem iúnxerant
leo, iuvénca, capra, ovis.
Praeda autem
quam céperant
in quáttuor partes aequáles
divísa,
leo,
"Prima," ait, "mea est;
debétur enim haec
praestántiae meae.
Tollam et secúndam,
quam merétur robur meum.
Tértiam víndicat sibi
egrégius labor meus.
Quartam
qui sibi arrogáre volúerit,
is sciat,
se habitúrum
me inimícum sibi."
Quid fácerent imbecílles béstiae,
aut
quae
sibi leónem inféstum habére
vellet?


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment