Apud Xenophóntem
móriens Cyrus maior
haec dicit,
"Nolíte arbitrári,
o mei caríssimi fílii,
me,
cum a vobis discéssero,
nusquam aut nullum fore.
Nec enim,
dum eram vobíscum,
ánimum meum videbátis,
sed eum
esse in hoc córpore
ex iis rebus quas gerébam
intellegebátis.
Eundem ígitur esse
creditóte,
étiam si nullum vidébitis."
(image: Tomb of Cyrus the Great)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment