Vacca et capélla et ovis cum leóne in agro sócii fuérunt. Cervus ingens captus est et leo praedam his verbis divísit. "Ego primam partem tollo, quóniam nóminor leo; secúndam mihi dábitis, quia sum fortis; tértia est mihi, quia plus váleo; si quis quartam tanget, mihi poenas dabit."
Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel Aesop images. Notice the very red blood!TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
Papírius Cursor consul fuit non modo fortis et strénuus sed étiam facétus et iocósus. Die quodam ámbulans ante tabernáculum vocávit praetórem qui propter timórem ségnius mílites in pugnam dúxerat et postquam eum grávibus verbis incrépuit; "Lictor, éxpedi," inquit, "secúres;" et cum praetórem vidísset terróre exánimem; "Ágedum, lictor," inquit, "exscínde hanc radícem," et praetórem dimísit.
Canis, per flumen natans, carnem in ore ferébat. Mox in aqua simulácrum suum et álteram carnem vidit. Hanc praedam ab áltero cane erípere vóluit. Ítaque cibum, quem tenébat, ore dimísit. Neque cibum, quem petébat, attíngere pótuit. Is enim mérito suum amíttit, qui aliénum petit.
Click here for a SLIDESHOW of all the Crane Aesop images.
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
"Quo diútius manébis, eo plures pisces cápies. Dénique caudam tuam quam celérrime extráhere debes." Ítaque ursus id, quod vulpes praecéperat, fácere conátus est. Ad gláciem proféctus, cavum ibi fecit. Tum caudam per cavum in aquam demísit. Post multas horas caudam summis víribus extráhere conátus est. Frigus autem máximum erat et cauda iam glácie reténta est. Ítaque súbito motu cauda rupta est. Hanc ob causam ursus adhuc parvam modo caudam habet.
Ursus quondam vulpi óbviam venit, quae nonnúllos pisces in ore suo portábat. "Unde hos tulísti?" rogávit ursus. "Dómine mi," respóndit vulpes, "ego iam multas horas piscor et hos cepi." Deinde ursus étiam piscári díscere vóluit et vulpem rogávit quómodo hoc fácere posset. "Age vero," inquit vulpes, "illud haudquáquam diffícile est factu. Necésse est ad gláciem ire et ibi cavum fódere, ubi caudam tuam in aquam demíttas. Necésse est ibi manére quámdiu póteris. Ne caudam tuam móveris, si quid dolóris sénseris. Tum enim pisces mordére coepérunt.
Leo et ásinus et vulpes in silva venabántur. Magnam praedam cápiunt. Tum cenam fácere volunt. Ásinus autem praedam dívidit. Primo sibi magnam partem capit. Statim leo, irátus, ásinum dilániat. Tum vulpes praedam dívidit. Ille autem fere ómnia leóni dat. Mínimam partem sibi servat. Tum leo inquit: "Amíce, aequam partitiónem fecísti." "Eheu," vulpes respóndet, "ex fato ásini sápiens esse disco."
Click here for a SLIDESHOW of all the Osius Aesop images.
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
Ásinus leónis pelle indútus per campos currébat. Hoc spectáculum béstias turbat et hómines terret: mulíeres et púeri fúgiunt; pavóre percúlsi, agrícolae discédunt. At súbito auris ingens, quae diu latúerat, appáret et fraudem osténdit, falsum leónem denúntians. Tum omnes rústici rident et, fústibus armáti, in ásinum ruunt. Brevi témpore eum pelle spóliant et in stábulum redúcunt.
Click here for a SLIDESHOW of all the Crane Aesop images.
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
Dux fortis in proélio vulnerátus est. Statim mílites eum ad praetórium portavérunt. Mox dolor vúlneris crescébat. Longis modo intervállis loqui póterat. Usque ad finem tamen se fortem praébuit. Nunc autem de matre sua lóquitur. Lácrimas retinére non potest. "Hoc semper optávi," amíco véteri dixit. "Sic mori saepe cupívi. Ómnia enim feci, quae pótui." Post haec verba mórtuus est. Mílites ante moénia sepúlcrum fodérunt. Cómites pállio militári eum cinxérunt. Tum in loco, míliti satis apto, ducem deposuérunt.
Núntius quidam ad ducem exércitus Románi missus erat. Dum autem iter facit, ille ab hóstibus vulnerátus est. E conspéctu tamen hóstium fúgere póterat. Tandem vulnéribus conféctus humi cécidit. Neque tum ímmemor offícii fuit. Véritus enim hóstium áditum, scriptum in vúlnere suo celávit. Póstero autem die ab amícis repértus est. Vires celériter deficiébant, sed chartam in vúlnere celátam monstráre póterat. Nec multo post mórtuus est. Deinde dux hunc fortem virum in summo honóre habéri iussit. Praetérea monuméntum aedificávit in quo haec verba sculpta erat: HIC IACET VIR FORTIS ET STRÉNUUS. DUM OFFÍCIO FUNGI CONÁTUR, AB HÓSTIBUS OCCÍSUS EST.
Olim ártifex erat peritíssimus. Ómnia enim imitári póterat. Ei nauta vestem et pannum fert. "Fac mihi," inquit, "ex hoc panno vestem huic símilem." Vestis autem ántiqua et lácera fuit. Ítaque ártifex vestem fecit. Deinde eam cultro scindit. Tum vestem ad nautam tulit. Simul inquit, "Hic est vestis tua nova. Eam véteri símilem feci." Tum nauta máxime irátus est, sed artíficem culpáre non póterat. Díxerat enim, "Vestem mihi fac véteri símilem."
Duo latrónes aliquándo viatórem quemdam in itínere aggréssi sunt. Viátor diu ac fórtiter se deféndit, sed tandem superátus est. Latrónes deinde eum spoliáre coepérunt. Ex his alter quoque inquit, "Hic se fortíssime deféndit; sine dúbio multum pecúniae eius in lóculis est." Sed unum denárium modo inveníre póterant. Latrónes magnópere attóniti sunt. Alter autem inquit: "Unum modo denárium habet; si sólidus in lóculis fuísset, nos ambo iam mórtui essémus."
Vulpes cállida in fundum quemdam noctu venit. Ibi multos pullos et gallínas devorávit. Tum autem eádem rima, qua iníerat, revérti non póterat. Prima luce agrícola fundum circumíre coepit. Multas gallínas, quas nocte prióre víderat, reperíre non potest. Mox autem vulpem aspéxit, quae humi, quasi mórtua, iacébat. Ítaque caudam vulpis árripit. Deinde ánimal super murum déicit. Vulpes autem, simul ac humum áttigit, sine more prosíluit. Et priúsquam agrícola se recéperat, cállidum ánimal in tutum pervénit.
Duo púeri olim témpore verno ruri ambulábant. Mox domum revertúntur. Pater autem álterum rogat: "Dic mihi: Quid tu vidísti?" "Ego nihil vidi," respóndit ille. "Et tu," pater álteri inquit, "quid tu vidísti?" "Res permúltas ego vidi," inquit ille. "Colúmba in summa quercu nidum faciébat. Sciúrus árborem ascendébat. Ventus mutátus est. Nisi fallor, nivem feret. Haec et multa ália ego vidi."