April 3, 2011

14. Equus Ligneus




Graeci
decem annos
Troiam frustra obséderant.
Deinde
equum lígneum
ingéntis magnitúdinis
fáciunt.
In hoc equo
viri fortíssimi
sese celavérunt.
Tum
réliqui Graeci
ad ínsulam propínquam
se recípiunt.
Mox Troiáni
equum lígneum
ante moénia vident.
Nonnúlli
hunc equum
in arcem tráhere voluérunt.
Laócoon autem, Neptúni sacérdos,
hoc dissuásit.
Equum tamen
stulti cives
in urbem traxérunt.
Eádem nocte
Graeci
ex equo emérgunt.
Custódes portárum
sine mora occísi sunt.
Tum réliqui Graeci
urbem Troiam expúgnant.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment