April 3, 2011

20. Decii Devotio II




Tandem cónsules
in áciem
mílites suos eduxérunt.
Pugnátum est
haud procul radícibus
Vesúvii montis.
Primo
utrímque
aequis víribus
res gerebátur.
Deinde Románi
hóstium ímpetum sustinére
non potuérunt.
Ab laevo cornu
pedem reférre coepérunt.
Quod ubi cognóvit,
Décius consul
deos precátur.
Tum
in equum ínsilit
atque in médios hostes írruit.
Úndique
viam ferro facit
et hóstibus terrórem ínicit.
Tandem vero
vulnéribus conféctus
ex equo décidit.
Románi tamen
victóriam fácile reportavérunt.
Póstero die
Décii corpus
inter stragem invéntum est.
Funus
par mortis glóriae
factum est.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment