April 24, 2011

43. Ducis Mors




Dux fortis
in proélio vulnerátus est.
Statim mílites
eum ad praetórium portavérunt.
Mox
dolor vúlneris crescébat.
Longis modo intervállis
loqui póterat.
Usque ad finem tamen
se fortem praébuit.
Nunc autem
de matre sua lóquitur.
Lácrimas retinére non potest.
"Hoc semper optávi,"
amíco véteri dixit.
"Sic mori saepe cupívi.
Ómnia enim feci,
quae pótui."
Post haec verba
mórtuus est.
Mílites
ante moénia
sepúlcrum fodérunt.
Cómites
pállio militári eum cinxérunt.
Tum in loco,
míliti satis apto,
ducem deposuérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment