February 28, 2011

7.3 Pater Horati Senex


          


Dédecus
id vidétur
pátribus plebíque;
ítaque
rápiunt in ius
Horátium
et apud iúdices damnant.
Iam
accédit supplícium.
Tum Horátius
pópulum appéllat.
Intérea
pater Horáti senex
clamat
fíliam suam
mortem meruísse;
et,
iúvenem compléxus
spóliáque Curiatiórum
osténdens,
orat pópulum:
"Nolíte
meos omnes líberos
adímere!"
Non fert pópulus
patris lácrimas
iuvenémque líberat
proptérea
quod admirántur virtútem.
Sed pater
propter malefícium fili
quaedam sacra péragit
et fílium
sub trabem
quasi sub iugum mittit.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

7.2 Frater et Soror


          


Princeps it Horátius
trium fratrum spólia
ante se gerens.
Cui óbvia est
soror,
quae
pacta fuit Curiáti;
sed ubi
super úmeros fratris
vestem pacti videt,
quam
ipsa confécit,
flere
et crines sólvere íncipit.
Movent
ferócis iúvenis ánimum
lácrimae soróris
ubi omnes exsúltant;
ítaque
stringit gládium
et puéllam occídit,
simul ei obíciens:
"Abi hinc,
tu
et immatúrus amor ad pactum,
oblíta fratrum,
oblíta pátriae.
Sic tu
et omnes Románae,
quae
mortem hostis dolent!"


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

7.1 Victoria Romana


          


Iam sínguli supérsunt,
sed illis
nec spes nec vires pares sunt.
Alter est ínteger,
et
propter dúplicem victóriam
ferox;
alter
deféssum ob volnus
trahit corpus.
Nec illud proélium est.
Románus exsúltans
male sustinéntem arma
Curiátium cónficit,
iacéntem spóliat.
Románi eláti
Horátium accípiunt
et domum dedúcunt.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

6.3 Horatius Unus


          


Unum Horátium
tres Curiátii circumsístunt.
Forte is ínteger est;
sed
quia tribus mínime par est,
fugam capit,
síngulos
per interválla secutúros esse
sperans.
Iam paulum spati
ex eo loco,
ubi decertavérunt,
fugit,
cum réspicit
et videt
unum Curiátium
non longe
ab sese abésse.
In eum
ímpetum facit,
et
dum Albánus exércitus rogat
Curiátios
fatrem adiuváre,
iam Horátius
eum occídit.
Álterum deinde,
dum tértius
cónsequi non potest,
intérficit.
Iam sínguli supérsunt.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

6.2 Curiatii et Horatii


          


Terni fratres
arma cápiunt
et
in médium
inter duas ácies procédunt.
Consídunt utrímque
duo exércitus.
Datur signum
et terni iúvenes,
magnórum exercítuum
ánimos geréntes,
concúrrunt.
Ut primum
congrediúntur
micántque gládii,
perterréntur spectántes omnes;
nam statim
duo Románi
álius super álium moriéntes
cadunt;
tres Albáni volnerántur.
Ad casum Romanórum
exsúltat exércitus Albánus.
Romános
iam spes tota déserit.



TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

6.1 Tullus Hostilius


          


Post mortem Numae
Tullus Hostílius
rex est.
Hic
non solum
próximi regis dissímilis,
sed ferócior étiam
quam Rómulus esse
vidétur.
Nunc bellum
inter Romános et Albános
coóritur.
Decérnunt autem
duces paucos,
non omnes utriúsque partis,
in certámen míttere.
Sunt apud Romános
tres fratres Horátii,
tres apud Albános Curiátii.
Ítaque constitúitur
hos pugnáre,
victóres
pátriam suam
victórem sic fácere.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.3 Mors Numae


          


Annum
in duódecim menses
ad cursum lunae dívidit.
Portas Iani géminas aedíficat,
quae
signa sunt belli et pacis.
Apértae,
arma índicant;
clausae, contrárium.
Fruménta quoque
plúrima et utília
fert Numa.
Bellum nullum gerit.
Tres et quadragínta annos
regit,
deinde aeger fit
et morítur.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.2 Scutum Numae


          


Aram Vestae próvidet,
ubi munus est vírginum
ignem semper álere.
Dícitur Iúppiter ipse
quondam
ad illum descendísse.
Primum
fúlmina in urbem demíttit,
deinde
in nemus Aventínum venit,
ubi
certa promíssa impéri dat,
quae
pópulus Románus
póstea hábuit.
Postrídie enim,
ubi omnes
ad aedes régias convéniunt
silentésque exspéctant,
caelum scínditur,
unde
delábitur scutum,
quod
sacrum esse
cognóscit Numa.
Furtum timet,
ítaque
Mamúrium
úndecim scuta
eiúsdem formae
fácere iubet.
Duódecim autem Sálios
Martis sacerdótes legit,
qui
horum custódes sunt,
quae
Kaléndis Mártiis
per urbem canéntes ferunt.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.1 Numa Pompilius


          


Post Rómulum
succédit Numa Pompílius,
vir
magnae iustítiae et religiónis.
Cures, óppidum Sabinórum,
fuit ántea domicílium eius.
Pópulum Románum
ferum ínvenit,
itaque
sacra plúrima instítuit.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.3 Romuli Mors


          


Post mortem Tati
Rómulus
solus rex est.
Centum deinde senióres déligit,
quorum consílium sequens
ómnia regit,
quos
"senátum" nóminat
propter senectútem.
Postea
exércitum lustrat,
convéntum
ad Cápuae palúdem habet.
Subito
coóritur tempéstas;
Rómulus rápitur
et ad deos transit,
ut volgo credunt.
Collis Quirinális
aedem eius habet,
ipse "Quirínus" appellátur.
Narrátae sunt
res primi regis Románi.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.2 Romulus et Tatius


          


Deinde
Rómulus et Tátius
proélium commíttunt,
cuius locus est
ubi nunc forum Románum est.
Primo
mala est fortúna Romanórum,
sed Rómulus
auxílium Iovem orat,
propter quod
commutátio rerum séquitur.
Mox póstea
preces mulíerum,
hinc patrum hinc virórum causa,
pacem
inter duos exércitus concíliant.
Foedus fit;
Sabíni et Románi
Romam íncolunt.



TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.1 Tarpeia


          


Sabíni
ob vírgines captas
contra Romános
bellum sumunt.
Prope urbem
Tarpeíam vírginem invéniunt,
quae
extra fines murórum
aquam petit.
Huius pater
est arcis imperátor.
Titus Tátius, Sabinórum dux,
Tarpeíam corrúmpit.
"Volo te," inquit,
"exércitum meum
in Capitólium perdúcere.
Ampla múnera tibi óffero."
Illa
petit ornaménta
sinistrárum mánuum.
Sic Sabínos
in arcem patris perdúcit,
ubi hostes
scuta coniciéntes
eam statim óbruunt;
sic iubet rex,
ea enim ornaménta laevárum sunt.
Haec est poena proditiónis.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

3.3 Virgines Raptae


          


Nulli
gratum fáciunt respónsum;
quaerunt:
"Cur non féminas quoque áccipis,
sic ut latrónes?"
Rómulus tum
aegrum ánimum dissímulat;
ludos parat;
multos finítimos invítat.
Magnus númerus cónvenit,
Sabinórum et púeri et cóniuges.
Ubi ad spectáculum tempus venit,
et ómnium mentes oculíque
eo convertúntur,
iúvenes Románi
se dispérgunt,
vírgines rápiunt.
Bellum
quod propter hoc gerunt
fábula próxima narrat.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.