Mausólus,
rex Cáriae,
Artemísiam hábuit cóniugem.
Haec,
Mausólo defúncto,
ossa cinerémque maríti
contúsa et odóribus mixta
cum aqua potábat.
Exstrúxit quoque,
ad conservándam eius memóriam,
sepúlchrum illud nobilíssimum,
ab eius nómine appellátum,
quod
inter
septem orbis terrárum mirácula
numerátur.
Quod cum
Mausóli mánibus dicáret,
certámen instítuit,
praémiis amplíssimis ei propósitis,
qui
defúnctum regem
óptime laudásset.
(image)
TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.
No comments:
Post a Comment