Rómulus,
aegritúdinem ánimi dissímulans,
ludos parat;
indíci deinde finítimis
spectáculum
iubet.
Multi convenére,
stúdio vidéndae novae urbis;
máxime Sabíni
cum líberis et coniúgibus.
Ubi spectáculi tempus venit,
eíque déditae
mentes
cum oculis
erant,
tum, dato signo,
vírgines raptae sunt;
quae
fuit statim
causa bellórum.
(image)
TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.
No comments:
Post a Comment