February 19, 2011

12. Asylum


          


Rómulus
imáginem urbis
magis quam urbem
fécerat:
déerant íncolae.
Erat in próximo lucus;
hunc
asýlum fecit.
Eo statim
multitúdo
latrónum pastorúmque
confúgit.
Cum vero
ipse et pópulus
uxóres non habérent,
legátos
ad vicínas gentes misit,
qui
societátem connubiúmque péterent.
Nusquam benígne
legátio audíta est;
ludíbrium etiam ádditum:
"Quidni
féminis quoque
asýlum aperuístis?
Id enim
compar foret connúbium."


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

No comments:

Post a Comment