May 5, 2011

53. Hercules Infans




Di
grave supplícium sumunt
de malis,
sed ii
qui légibus deórum parent
étiam post mortem curántur.
Illa vita
dis erat gratíssima
quae
homínibus míseris
utilíssima fúerat.
Ómnium autem praemiórum
summum
erat immortálitas.
Illud praémium
Hérculi datum est.
Hérculis
pater fuit Iúppiter,
mater Alcména,
et
ómnium hóminum validíssimus
fuísse dícitur.
Sed Iuno, regína deórum,
eum, adhuc infántem,
interfícere studébat;
nam ei
et Hércules et Alcména
erant invísi.
Ítaque
misit duas serpéntis,
utrámque saevíssimam,
quae
média nocte
domum Alcménae venérunt.
Ibi Hércules,
cum fratre suo,
non in léctulo
sed in scuto ingénti
dormiébat.
Iam audáces serpéntes
adpropinquáverant,
iam scutum movébant.
Tum frater, terróre commótus,
magna voce matrem vocávit,
sed Hércules ipse,
fórtior quam frater,
statim
ingéntis serpéntis
mánibus suis
rápuit
et interfécit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment