May 5, 2011

54b. Hercules et Scelus Eius




Post hoc proélium
Creon rex,
tanta victória laetus,
fíliam suam
Hérculi in matrimónium dedit.
Thebis
Hércules cum uxóre sua
diu vivébat
et
ab ómnibus
magnópere amabátur;
sed post multos annos
súbito in furórem íncidit
et ipse
sua manu
líberos suos interfécit.
Post breve tempus
ad sanitátem redúctus
tantum scelus expiáre
cupiébat
et constítuit
ad oráculum Délphicum
iter fácere.
Hoc autem oráculum
erat ómnium claríssimum.
Ibi sedébat fémina quaedam
quae Pýthia appellabátur.
Ea
consílium dabat iis
qui ad oráculum veniébant.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment