Gens Amázonum dícitur
omníno ex muliéribus fuísse.
Hae
cum viris proélium commíttere
non verebántur.
Hippólyte, Amázonum regína,
bálteum hábuit pulchérrimum.
Hunc bálteum possidére
fília Eurýsthei
veheménter cupiébat.
Ítaque Eurýstheus
iussit Hérculem
ímpetum in Amázones fácere.
Ille
multis cum cópiis
navem conscéndit
et paucis diébus
in Amázonum finis pervénit,
ac bálteum postulávit.
Eum trádere
ipsa Hippólyte quidem
cupívit;
réliquis tamen Amazónibus
persuadére non pótuit.
Postrídie Hércules
proélium commísit.
Multas horas
utrímque
quam fortíssime pugnátum est.
Dénique tamen
mulíeres
terga vertérunt
et fuga salútem petiérunt.
Multae autem captae sunt,
in quo número
erat ipsa Hippólyte.
Hércules
postquam bálteum accépit,
ómnibus captívis
libertátem dedit.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment