Pérseus
semper proélio studébat
et respóndit,
"Verba tua
sunt máxime grata,"
et laetus
arma sua mágica parávit.
Súbito monstrum vidétur;
celériter per aquam próperat
et Andrómedae adpropínquat.
Eius amíci longe absunt
et mísera puélla est sola.
Pérseus autem
sine mora super aquam volávit.
Súbito descéndit
et duro gládio
saevum monstrum gráviter vulnerávit.
Diu pugnátur,
diu proélium est dúbium.
Dénique autem
Pérseus
monstrum interfécit
et victóriam reportávit.
Tum ad saxum venit
et Andrómedam liberávit
et eam ad Cépheum duxit.
Is, nuper miser, nunc laetus,
ita dixit:
"Tuo auxílio, mi amíce,
cara fília mea est líbera;
tua est Andrómeda."
Diu Pérseus
cum Andrómeda ibi habitábat
et magnópere
a toto pópulo
amabátur.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment