May 5, 2011

60b. Hercules et Cerberus




Iamque unus modo
e duódecim labóribus relinquebátur
sed inter omnis
hic erat difficíllimus.
Iussus est enim
canem Cérberum
ex Orco in lucem tráhere.
Ex Orco autem
nemo ántea revérterat.
Praetérea
Cérberus erat monstrum
máxime horríbile
et tria cápita habébat.
Hércules,
postquam
impéria Eurýsthei accépit,
statim proféctus est
et in Orcum descéndit.
Ibi vero
non sine summo perículo
Cérberum mánibus rápuit
et ingénti cum labóre
ex Orco in lucem
et ad urbem Eurýsthei traxit.
Sic
duódecim labóres illi
intra duódecim annos
confécti sunt.
Demum
post longam vitam
Hércules
a deis recéptus est
et Iúppiter
fílio suo dedit
immortalitátem.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment