Deinde Hércules
ab Eurýstheo iussus est
Hydram occídere.
Ítaque
cum amíco Ioláo
conténdit
ad palúdem Lernaéam
ubi Hydra incolébat.
Hoc autem monstrum
erat serpens ingens
quae
novem cápita habébat.
Mox is
monstrum répperit
et summo cum perículo
collum eius
sinístra manu rápuit
et ténuit.
Tum dextra manu
cápita novem abscídere incépit,
sed frustra laborábat,
quod
quótiens hoc fécerat
tótiens ália nova cápita vidébat.
Quod ubi vidit,
státuit
cápita igni cremáre.
Hoc modo
octo cápita delévit,
sed
extrémum caput vulnerári
non pótuit,
quod
erat immortále.
Ítaque illud
sub ingénti saxo
Hércules pósuit
et ita
victóriam reportávit.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment