May 5, 2011

57b. Hercules et Aper




Tum vero
iussus est Hércules
aprum quendam cápere
qui
illo témpore
agros Erymánthios vastábat
et hómines illíus loci
magnópere perterrébat.
Hércules
laete negótium suscépit
et
in Arcádiam
celériter se recépit.
Ibi
mox aprum répperit.
Ille autem,
simul atque Hérculem vidit,
statim
quam celérrime fugit
et metu pertérritus
in fossam altam
sese ábdidit.
Hércules tamen
summa cum difficultáte
eum extráxit,
nec aper
ullo modo
sese liberáre pótuit,
et vivus
ad Eurýstheum portátus est.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment