May 5, 2011

59b. Diomedis Equi




Postquam
ex ínsula Creta
domum pervénit,
Hércules
ab Eurýstheo
in Thráciam missus est.
Ibi Diomédes quidam,
vir saevíssimus,
regnum obtinébat
et omnis
a fínibus suis prohibébat.
Hércules iussus erat
equos Diomédis rápere
et ad Eurýstheum dúcere.
Hi autem equi
hómines misérrimos devorábant
de quibus
rex
supplícium súmere cupiébat.
Hércules
ubi pervénit,
primum
equos a rege postulávit,
sed
rex eos dédere recusávit.
Deinde ille, ira commótus,
regem occídit
et corpus eius
equis trádidit.
Ítaque is,
qui
ántea multos necáverat,
ipse
eódem supplício necátus est.
Et equi,
nuper saevíssima animália,
postquam
dómini sui corpus devoravérunt,
mansuéti erant.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment