May 5, 2011

58b. Aves Stymphalides




Post paucos dies
Hércules
ad óppidum Stymphálum
iter fecit;
nam Eurýstheus
iússerat eum
avis Stymphálides occídere.
Hae aves
rostra férrea habébant
et
hómines míseros devorábant.
Ille,
postquam ad locum pervénit,
lacum vidit
in quo
aves incolébant.
Nullo tamen modo
Hércules
ávibus adpropinquáre pótuit;
lacus enim
non ex aqua
sed e limo cónstitit.
Dénique autem
aves
de áliqua causa pertérritae
in auras volavérunt
et magna pars eárum
sagíttis Hérculis
occísa est.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment