May 5, 2011

55b. Hercules et Leo II




Tum in silvas
in quibus
leo habitábat
statim iter fecit.
Mox feram vidit
et pluris ímpetus fecit;
frustra tamen,
quod
neque sagíttis
neque ullo álio telo
monstrum vulneráre pótuit.
Dénique Hércules
saevum leónem
suis ingéntibus brácchiis rápuit
et faucis eius
ómnibus víribus compréssit.
Hoc modo
brevi témpore
eum interfécit.
Tum corpus leónis
ad óppidum
in úmeris reportávit
et pellem póstea
pro veste gerébat.
Omnes autem
qui
eam regiónem incolébant,
ubi famam
de morte leónis ingéntis
accepérunt,
erant laetíssimi
et Hérculem laudábant
verbis amplíssimis.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment