Showing posts with label Leonidas. Show all posts
Showing posts with label Leonidas. Show all posts

April 3, 2011

30. Xerxes et Graeci IV




Tum vero
a Graecis
acérrime pugnátum est.
Postrémo tamen
pauci mílites fúgere cogúntur.
Númerus barbarórum
fuit decem mílium.
Trecénti modo mílites
cum Leónida áderant.
Sed diu atque ácriter
ab his pugnátum est.
Leónidas
fortíssime pugnans
ante primam áciem cécidit.
Céteris milítibus
nec iam arma
nec vires suppetébant.
Ítaque
ad próximum túmulum
omnes recédunt.
Hoc in loco
paulum
hóstium ímpetum sústinent.
Sed tandem circumvénti sunt
et omnes ad unum periérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

29. Xerxes et Graeci III




Ínterim Xerxes
cum suis cópiis
ad saltum pervénerat.
Ibi Leónidas, dux Graecórum,
hostes exspectábat.
Graeci
hunc saltum
magna cum spe occupábant.
Sed
álterum iter per montes
multo difficílius erat.
Hoc iter quoque
Leónidas
cum paucis milítibus deféndit.
Tum Persae
multos ímpetus
in Graecos fecérunt.
At magno cum detriménto
semper repúlsi sunt.
Forte áderat
Graecus quidem,
qui
ad Persas fúgerat.
Tum ille
álterum iter per montes
Persis áperit.
Ítaque Persae
a tergo
Graecos inopinántes adoriúntur.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

February 19, 2011

2. Leonidas


          


Spartanórum rex, Leónidas,
in Thermópylis,
se trecentósque eos,
quos edúxerat e Sparta,
oppósuit hóstibus,
militésque ita allocútus est,
"Pugnáte ánimo forti,
Lacedaemónii!
Hódie
apud ínferos fortásse cenábimus."
E quibus unus,
cum hostis,
in collóquio glórians,
dixísset,
"Solem,
prae
iaculórum sagittarúmque
multitúdine,
non vidébitis"
—
"In umbra," inquit,
"pugnábimus."


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.