Showing posts with label Ceres. Show all posts
Showing posts with label Ceres. Show all posts

March 18, 2011

2.7 Alia Cereris Festa




Ália duo Céreris festa
memorántur in scriptóribus antíquis:
Thesmophória,
quia Ceres
Atheniénsibus leges descrípserat:
et Ambarvália,
institúta
ad fertilitátem
et ubertátem impetrándam
arvis,
quae tunc
ambiebántur a supplicántibus,
unde festo nomen.
Vinum
ab aris Céreris amovebátur;
immolabátur illi
porcus,
quia
fruges et sata
rostro éruit.
Agrórum limítibus praéerat
Deus Términus;
eius festa
Terminália dicebántur.
Cérerem
in Graécia regnásse
Divus Augustínus tradit,
artémque agros coléndi
edocuísse,
ac per eam factum ut
Graécia suis frúgibus uterétur,
cum ántea
fruménto aliúnde importáto
vixísset.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

2.6 Sacra Eleusina




Ceres
usa est
Triptólemo adiutóre
ad monstrándam homínibus
seréndi artem.
Erat hic
Eleusíni regis,
apud quem
Prosérpinam Ceres quaerens divérterat,
filius.
In eódem óppido Eleúsi
coepta sunt primum
péragi Céreris sacra,
Eleusína dicta:
in iis
incredíbile servabátur siléntium,
ac summum nefas
putabátur
ex illis áliquid evulgáre.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

2.5 Ceres et Proserpina




Satúrni et Opis, seu Cýbeles,
fília
Ceres fuit,
Dea frugum et invéntrix fruménti.
Quámobrem
cum spícea coróna píngitur,
et plenis ubéribus,
ex quo
Mammósae et Almae nomen
est adépta,
quod omnes alat.
Facem gestábat,
quia
fíliam Prosérpinam,
a Plutóne raptam,
diu quaesívit;
cumque somnum
prae maeróre
cápere non posset,
ei papáver edédum praebuísse
Iúpiter dícitur,
cuius ea vis est
ut somnum concíliet.
Hinc papávera manu tenébat.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.