Showing posts with label Romulus. Show all posts
Showing posts with label Romulus. Show all posts

February 28, 2011

4.3 Romuli Mors

Post mortem Tati
Rómulus
solus rex est.
Centum deinde senióres déligit,
quorum consílium sequens
ómnia regit,
quos
"senátum" nóminat
propter senectútem.
Postea
exércitum lustrat,
convéntum
ad Cápuae palúdem habet.
Subito
coóritur tempéstas;
Rómulus rápitur
et ad deos transit,
ut volgo credunt.
Collis Quirinális
aedem eius habet,
ipse "Quirínus" appellátur.
Narrátae sunt
res primi regis Románi.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.2 Romulus et Tatius

Deinde
Rómulus et Tátius
proélium commíttunt,
cuius locus est
ubi nunc forum Románum est.
Primo
mala est fortúna Romanórum,
sed Rómulus
auxílium Iovem orat,
propter quod
commutátio rerum séquitur.
Mox póstea
preces mulíerum,
hinc patrum hinc virórum causa,
pacem
inter duos exércitus concíliant.
Foedus fit;
Sabíni et Románi
Romam íncolunt.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

3.3 Virgines Raptae

Nulli
gratum fáciunt respónsum;
quaerunt:
"Cur non féminas quoque áccipis,
sic ut latrónes?"
Rómulus tum
aegrum ánimum dissímulat;
ludos parat;
multos finítimos invítat.
Magnus númerus cónvenit,
Sabinórum et púeri et cóniuges.
Ubi ad spectáculum tempus venit,
et ómnium mentes oculíque
eo convertúntur,
iúvenes Románi
se dispérgunt,
vírgines rápiunt.
Bellum
quod propter hoc gerunt
fábula próxima narrat.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

3.2 Cives Romani

Tamen Rómulus
imáginem urbis
magis quam urbem habet:
nullos cóntinet cives.
Rumórem igítur
dispérgit ille
libénter se
omnes hómines accípere,
et eo confúgiunt
latrónes pastorésque permúlti.
Uxóres autem desunt.
Legátos mittit,
qui
ad societátem conubiúmque
vicínas gentes invítant.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 27, 2011

3.1 Romulus Remum Interficit

Iam scitis
Romam esse cónditam.
Sed nomen
urbs nondum habet.
Fratres
inter se conténdunt,
nam ambo
nomen suum et impérium
urbem habére volunt.
Auspícia igitur decérnunt adhibére.
Omnes partes caeli spectant,
multas aves
unus quisque vidére volt.
Remus
sex conspícere potest,
sed Rómulus
duódecim videt.
Ítaque Rómulus
propter nomen suum
"Romam" urbem vocat.
Circum urbem
vallum aedíficat,
quod
novam urbem
tutam esse volt.
Quod hoc vallum
tam angústum est
Remus ridet;
super id tráicit.
Deinde Rómulus
fratrem intérficit,
et solus
impérium habet.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

2.3 Romulus et Remus

Amúlius autem,
rex malus,
púeros
in Tíberim déicit.
Sed nunc
flúvius
ultra ripas fluit.
Deinde réfluit,
et Rómulum et Remum
siccos relínquit.
Natúra
géminos curat
donec
Faústulus pastor
eos capit.
Uxor
duos púeros instítuit,
qui,
ubi viri sunt,
discunt
Numitórem
esse avum suum.
Amúlium interfíciunt,
Numitórem
regem fáciunt,
urbem suam
prope Tíberim condunt,
quam "Romam" vocámus.
Iam hanc fábulam habétis.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

2.2 Mars et Vestalis Virgo

Propter hoc
Amúlius putat
se
semper regem esse posse.
Sed Mars est deus:
Mars
Rheam Sílviam uxórem ducit.
Rhea Sílvia,
ut omnes scitis,
est virgo illa
quam Amúlius timet.
Sílvia
géminos parit
quos Rómulum et Remum appéllat.

(image: Mars et Rhea Silvia)

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

159. Numa Pompilius

Post Rómuli mortem
uníus anni interrégnum fuit.
Quo elápso,
Numa Pompílius,
Cúribus,
urbe in agro Sabinórum,
natus,
rex creátus est.
Hic vir
bellum quidem nullum gessit;
nec minus tamen
civitáti prófuit.
Nam et leges dedit
et sacra plúrima instítuit
ut
pópuli bárbari et bellicósi mores
mollíret.
Ómnia autem,
quae faciébat,
se
nymphae Egériae, cóniugis suae,
mónitu
fácere dicébat.
Morbo decéssit,
quadragésimo tértio impérii anno.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

February 26, 2011

158. Romuli Mors

Póstea
civitátem descrípsit.
Centum senatóres legit,
eósque
cum ob aetátem,
tum ob reveréntiam iis débitam,
Patres appellávit.
Plebem
in trigínta cúrias distríbuit,
eásque
raptárum nomínibus nuncupávit.
Anno regni tricésimo séptimo,
cum exércitum lustráret,
inter tempestátem ortam
repénte
óculis hóminum subdúctus est.
Hinc álii
eum a senatóribus interféctum,
álii
ad deos sublátum esse
existimavérunt.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

February 22, 2011

157. Pax

Tum Rómulus
cum hoste,
qui
montem Tarpeíum tenébat,
pugnam conséruit
in eo loco,
ubi nunc
forum Románum est.
In média caede
raptae processérunt,
et hinc patres,
hinc cóniuges et sóceros
complectebántur
et rogábant
ut caedis finem fácerent.
Utríque
his précibus commóti sunt.
Rómulus
foedus icit
et Sabínos in urbem recépit.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

155. Asylum

Rómulus,
ut cívium númerum augérent,
asýlum patefécit,
ad quod
multi
ex civitátibus suis pulsi
accurrérunt.
Sed
novae urbis cívibus
cóniuges déerant.
Itaque
festum Neptuni et ludos
instítuit.
Ad hos
cum multi
ex finítimis pópulis
cum muliéribus et líberis
veníssent,
Románi
inter ipsos ludos
spectántes vírgines rapuérunt.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

154. Roma Urbs

Sic
Rómulus et Remus
puerítiam
inter pastóres transegérunt.
Cum adolevíssent
et forte comperíssent
quis ipsórum avus,
quae mater fuísset,
Amúlium interfecérunt
et
Numitóri avo
regnum restituérunt.
Tum urbem condidérunt
in monte Aventíno,
quam Rómulus
a suo nómine
Romam vocávit.
Haec cum moénibus circumdarétur,
Remus occísus est,
dum fratrem irrídens
moénia transiliébat.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

153. Lupa et Pastor

Forte
Tíberis aqua
ultra ripam se effúderat,
et,
cum púeri
in vado essent pósiti,
aqua réfluens
eos in sicco relíquit.
Ad eórum vagítum
lupa
accúrrit,
eósque
ubéribus suis áluit.
Quod videns
Faústulus quidam,
pastor illíus regiónis,
púeros sústulit
et
uxóri Accae Lauréntiae
nutriéndos dedit.