Showing posts with label Apollo. Show all posts
Showing posts with label Apollo. Show all posts

April 2, 2011

3. Dei Romanorum




Iúppiter
pater deórum et hóminum erat.
Ómnium deórum
ille
potentíssimus fuit.
Mars, fílius Iovis et Iunónis,
deus belli erat.
Hic deus
pugnas et caedes semper amábat.
Iúppiter et Mars
semper inimíci erant.
Apóllo
ómnium deórum
sapientíssimus erat.
Vulcánus
arma deis et homínibus fecit.
Minérva
fília caríssima Iovis erat.
Neptúnus et Pluto
fratres Iovis erant.
Mercúrius
núntius deórum erat.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

March 26, 2011

5.9 Phaeton




Inter Apóllinis fílios
celebrátur Phaeton,
qui
patérnum currum,
témere expetítum,
cum male régeret,
a Iove percússus
et
in Erídanum deturbátus est.
Eius soróres Helíades
in pópulos mutátae.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.8 Apollo et Musae




In terris vero
édere coepit orácula,
praesértim Delphis,
ubi sacérdos
respónsa dabat,
ínsidens cortínae,
sive trípodi,
tecto pelle serpéntis Pythónis,
olim ab Apólline interfécti.
Praetérea
invénit artem canéndi,
et Mársyam sátyrum,
a quo fúerat provocátus,
victum cantándo,
éxuit pelle.
Eámdem canéndi artem
et poésim
dócuit Musas,
Iovis et Mnemósynes fílias.
Novem recenséntur,
Callíope, Clio, Érato,
Thalía, Polyhýmnia, Uránia,
Melpómene, Terpsíchore, Eutérpe,
Parnássum
una cum Apólline
incolébant.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.7 Apollo et Sol




Intérea,
mitigátus Iúpiter,
caelum Apóllini ac divinitátem
réddidit.
Apóllo
prístinum decus
non modo recuperávit,
sed magna étiam accessióne
cumulávit.
Nam in caelo
lucis orbi dividéndae munus
recépit,
quod ántea gerébat;
etsi provínciam hanc
áliquot poétae
tríbuant uni e Titánibus,
quem
Titánem, et Hyperíonem,
dixérunt.
Hunc álii
Solis ipsíus patrem fáciunt.
Solem
Aegýptii "Horum" appellábant;
Persae, Mithram.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.6 Hesione




Tot malis
remédium quaesívit Laómedon;
oráculo consúlto,
respónsum est
placándos Apóllinem ac Neptúnum,
obiécta monstris marínis
Troiána quotánnis vírgine.
Sors
Hesíonem, regis ipsíus fíliam,
neci addíxerat;
Hércules ita
se liberatúrum illam
spopóndit,
si Laómedon
quosdam insígnes equos
sibi daret.
Promísit rex;
at liberáta fília,
monstris abáctis et interféctis,
Hérculem
indonátum irrisúmque
valére iussit.
Hércules,
iusto furóre pércitus,
obsédit urbem, cepit,
ac regem interfécit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.5 Apollo, Neptunus et Laomedon




At Hyacínthi paréntes
Apóllinem,
ut poenas ab eo expéterent,
insecúti,
fúgere coegérunt in Tróadem,
ubi íncidit in Neptúnum,
caelo páriter exsulántem,
iráto Iove,
in quem
cum Diis áliquot
coniuráverat.
Ambo ad Laomedóntem,
qui
Troiam tunc aedificábat,
confúgiunt,
ac pacto prétio
navant óperam
construéndis Troiae moénibus.
Cum promíssam mercédem
negáret Laómedon,
conspirárunt in periúrum regem;
eiúsque civitátem
Neptúnus
immíssis aquis
evértit magna ex parte,
Apóllo
pestiléntia regiónem devastávit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.4 Daphne et Hyacinthus




Daphne
in laurum
ab Apólline mutáta fuit.
Hyacínthus,
quem
disco imprúdens colludéntem
interémerat,
in florem cognóminem
mutátus est.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.3 Apollo et Mercurius




Redáctus in órdinem
Apóllo,
multis incómmodis
afflictátus est;
ac,
ne períret fame,
óperam suam locávit
Adméto, Thessáliae regi,
cuius greges pascéndos
accépit.
Hinc
Deus pastórum hábitus fuit,
eíque immolabátur lupus,
óvium pestis.
Arménta sic pascéntem
aliquándo vidit Mercúrius,
eíque
vaccam dolo subrípuit;
mox
ipsam
eiúsdem húmeris
furtim pháretram detráxit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.2 Aesculapius




Apóllinis fílius Aesculápius,
cum artem médicam
a patre et Chiróne Centaúro
didicísset,
tantum in ea profécit,
ut Hippólytum, Thései fílium,
a monstris marínis discérptum,
ad vitam revocáret.
Quo facto
Iúpiter
auctoritátem suam laedi
ratus,
Aesculápium fúlmine percússit.
Apóllo vicíssim
Cyclópes, fúlminis fabricatóres,
quóniam
saevíre in Iovem ipsum
non póterat,
interémit.
Exársit iracúndia gravi
Iúpiter,
et Apóllinem,
caelo pulsum,
divinitáte
per áliquot annos
spoliávit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

5.1 Latona




Iúpiter,
spreta Iunóne,
Latónam adamávit,
ex eáque
suscépit Apóllinem et Diánam.
Priúsquam in lucem ederéntur,
Iuno
Terram obsecrávit,
ut nullum Latónae,
ubi consístere posset ac párere,
locum relínqueret.
Promísit Terra
excludéndam ómnibus locis
Latónam,
praetérquam ab ínsula Delo,
quae tunc
fluitábat incérto mari,
ac fere semper
flúctibus erat obrúta.
Sed Neptúnus,
Latónam miserátus,
Delum stábilem réddidit
ac iussit emérgere.
Hinc Apóllo
Délii cognómen est nactus
ab ínsula natáli.

(image: Latona / Leto)

TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.