Showing posts with label Saturnus. Show all posts
Showing posts with label Saturnus. Show all posts

March 17, 2011

1.3 Saturnalia




Satúrni festa
dicebántur Saturnália,
et Decémbri mense
celebráta sunt
per dies primo tres,
deínde quátuor,
tum quinque, ac plures.
Per eos dies
Senátus non habebátur;
vacábant scholae;
múnera
ultro citróque
mittebántur ab amícis;
de sóntibus supplícium súmere
ac bellum indícere
nefas;
servis mensae accumbéntibus
ministrábant dómini
et servórum vicem implébant,
ad refricándam vidélicet
memóriam prístinae,
quae florébat, Satúrno regnánte,
libertátis,
cum nemo servíret.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

1.2 Saturni Aetas Aurea




Satúrnus,
vínculis liberátus,
cum
in fatis esse cognovísset futúrum,
ut
ab eódem Iove
regno spoliarétur,
ille
struxit insídias,
ac bellum étiam indíxit.
Iúpiter
debellátum patrem
caelo éxpulit.
Satúrnus,
amísso caelo,
in eam Itáliae partem,
ubi Roma
cóndita póstmodum est,
venit,
quae
Látium fuit appelláta,
quod
ibi latuísset.
Extórrem Deum
Ianus, Látii rex,
benígne accépit,
ac vicíssim
a Satúrno donátus est
insígni prudéntia,
cuius ope
memínerat praetérita,
futúra prospiciébat;
unde
biceps, seu bifrons, appellátur.
Eo regnánte,
mores óptimi artésque
viguérunt,
quae
illi aetáti
nomen aúreae fecérunt.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

1.1 Saturnus et Titanus




Deórum antiquíssimus habebátur
Caelum.
Duo eius fílii
celebrántur a poétis:
Tempus, sive Satúrnus,
et Titánus.
Hic,
etsi prióre loco génitus foret,
eíque proínde
impérium orbis deberétur,
ius tamen suum
remísit concessítque Satúrno,
rogánte Vesta matre,
sed ea tamen lege,
ut Satúrnus
másculam prolem educáret
nullam.
His ita constitútis,
Satúrnus
mares statim éditos
devorábat,
invíta veheménter uxóre,
quae,
uno partu
Iovem et Iunónem eníxa,
solam Iunónem
osténdit Satúrno;
Iovem occultávit.
Sensit dolum
Titánus,
ac Satúrnum,
ácie victum,
in víncula coniécit.
Is
liberátus póstea fuit
per Iovem fílium suum,
a quo Titánes,
bellum
pro Titáno patre
redintegrántes,
fuére profligáti.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

February 19, 2011

1. Saturnus


          


Antiquíssimis tempóribus
Satúrnus
in Itáliam venísse
dícitur.
Ibi
haud procul a Ianículo
arcem cóndidit,
eámque
Satúrniam appellávit.
Hic
Ítalos
primus
agricultúram dócuit.



TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.