Showing posts with label Numa Pompilius. Show all posts
Showing posts with label Numa Pompilius. Show all posts

March 1, 2011

9.1 Ancus Marcius

Post Tulli mortem
Ancum Márcium
regem
pópulus creávit.
Numae Pompíli nepos
Ancus Március fuit,
aequus, religiósus, avi símilis.
Tunc Latíni,
qui
cum Tullo rege
foedus fecérunt,
sustulérunt ánimos
et ímpetum
in agrum Románum fecérunt.
Ancus primo
iis
bellum non indíxit,
sed legátum misit,
qui
res repetívit,
eumque morem
pósteri accepérunt.
Id autem sic fit:

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 28, 2011

6.1 Tullus Hostilius

Post mortem Numae
Tullus Hostílius
rex est.
Hic
non solum
próximi regis dissímilis,
sed ferócior étiam
quam Rómulus esse
vidétur.
Nunc bellum
inter Romános et Albános
coóritur.
Decérnunt autem
duces paucos,
non omnes utriúsque partis,
in certámen míttere.
Sunt apud Romános
tres fratres Horátii,
tres apud Albános Curiátii.
Ítaque constitúitur
hos pugnáre,
victóres
pátriam suam
victórem sic fácere.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.3 Mors Numae

Annum
in duódecim menses
ad cursum lunae dívidit.
Portas Iani géminas aedíficat,
quae
signa sunt belli et pacis.
Apértae,
arma índicant;
clausae, contrárium.
Fruménta quoque
plúrima et utília
fert Numa.
Bellum nullum gerit.
Tres et quadragínta annos
regit,
deinde aeger fit
et morítur.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.2 Scutum Numae

Aram Vestae próvidet,
ubi munus est vírginum
ignem semper álere.
Dícitur Iúppiter ipse
quondam
ad illum descendísse.
Primum
fúlmina in urbem demíttit,
deinde
in nemus Aventínum venit,
ubi
certa promíssa impéri dat,
quae
pópulus Románus
póstea hábuit.
Postrídie enim,
ubi omnes
ad aedes régias convéniunt
silentésque exspéctant,
caelum scínditur,
unde
delábitur scutum,
quod
sacrum esse
cognóscit Numa.
Furtum timet,
ítaque
Mamúrium
úndecim scuta
eiúsdem formae
fácere iubet.
Duódecim autem Sálios
Martis sacerdótes legit,
qui
horum custódes sunt,
quae
Kaléndis Mártiis
per urbem canéntes ferunt.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

5.1 Numa Pompilius

Post Rómulum
succédit Numa Pompílius,
vir
magnae iustítiae et religiónis.
Cures, óppidum Sabinórum,
fuit ántea domicílium eius.
Pópulum Románum
ferum ínvenit,
itaque
sacra plúrima instítuit.

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 27, 2011

161. Ancus Marcius

Post hunc
Ancus Március,
Numae ex fília nepos,
suscépit impérium.
Hic vir
aequitáte et religióne
avo símilis,
Latínos bello dómuit,
urbem ampliávit,
et nova ei moénia circúmdedit.
Cárcerem
primus aedificávit.
Ad Tíberis óstia
urbem cóndidit
Ostiámque vocávit.
Vicésimo quarto anno impérii
morbo óbiit.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

160. Tullus Hostilius

Numae succéssit
Tullus Hostílius,
cuius avus
se
in bello advérsus Sabínos
fortem et strénuum virum
praestíterat.
Rex creátus
bellum Albánis indíxit,
idque
trigeminórum,
Horatiórum et Curiatiórum,
certámine finívit.
Albam
propter perfídiam Métii Suffétii
díruit.
Cum
trigínta duóbus annis regnásset,
fúlmine ictus
cum domo sua arsit.

TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

159. Numa Pompilius

Post Rómuli mortem
uníus anni interrégnum fuit.
Quo elápso,
Numa Pompílius,
Cúribus,
urbe in agro Sabinórum,
natus,
rex creátus est.
Hic vir
bellum quidem nullum gessit;
nec minus tamen
civitáti prófuit.
Nam et leges dedit
et sacra plúrima instítuit
ut
pópuli bárbari et bellicósi mores
mollíret.
Ómnia autem,
quae faciébat,
se
nymphae Egériae, cóniugis suae,
mónitu
fácere dicébat.
Morbo decéssit,
quadragésimo tértio impérii anno.