Showing posts with label Minerva. Show all posts
Showing posts with label Minerva. Show all posts

April 2, 2011

3. Dei Romanorum




Iúppiter
pater deórum et hóminum erat.
Ómnium deórum
ille
potentíssimus fuit.
Mars, fílius Iovis et Iunónis,
deus belli erat.
Hic deus
pugnas et caedes semper amábat.
Iúppiter et Mars
semper inimíci erant.
Apóllo
ómnium deórum
sapientíssimus erat.
Vulcánus
arma deis et homínibus fecit.
Minérva
fília caríssima Iovis erat.
Neptúnus et Pluto
fratres Iovis erant.
Mercúrius
núntius deórum erat.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

March 20, 2011

4.3 Minerva




Céterum
offénsus Iúpiter
et arrogántia Iunónis;
et postrémo partu,
eam fastidíre
atque álias amáre
coepit.
Imo Pálladem,
e fecúndo cápite prodúctam,
bello páriter praeésse litterísque
vóluit.
Vulgo tamen,
cum litterárum est praeses,
Minérva nuncupátur.
Ólea ipsis dicáta erat,
pacis insígne;
nam et pace gaudent lítterae,
et belli finis praemiúmque pax
esse debet.
Ab Atheniénsibus praecípue
culta fuit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

March 12, 2011

60. Diana et Minerva




Ridébis,
et licet rídeas.
Ego ille,
quem nosti,
apros tres
et quidem pulchérrimos
cepi.
Ipse? inquis.
Ipse:
non tamen
ut omníno
ab inértia mea et quiéte
discéderem.
Ad rétia sedébam.
Erant in próximo,
non venábulum aut láncea,
sed stilus et pugilláres.
Meditábar áliquid
et enotábam,
ut si manus vácuas,
plenas tamen ceras
reportárem.
Non est
quod contémnas
hoc studéndi genus.
Mirum est
ut ánimus
motu córporis
excitétur.
Iam úndique
silvae et solitúdo,
ipsúmque illud siléntium
quod venatióni datur,
magna cogitatiónis incitaménta
sunt.
Proínde,
cum venábere,
licébit,
auctóre me,
étiam pugilláres feras.
Experiéris
non Diánam magis
móntibus
quam Minérvam inerráre.
Vale.
(amícus respóndet)
Cúpio
praecéptis tuis parére;
sed aprórum tanta penúria est,
ut Minérvam et Diánam
páriter cólere non possem.
Ítaque Minérvae tantum
serviéndum est. Vale.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.