Showing posts with label Dionysius. Show all posts
Showing posts with label Dionysius. Show all posts

March 14, 2011

7. Dionysius et Iuvenes Duo




Duo iúvenes Syracusáni
in convívio
multa
Dionýsio tyránno absénti
maledicébant.
Rex,
sermóne eórum sibi nuntiáto,
in cenam
apud se ambos vocávit.
Alter
copióse potábat
et multa loquebátur.
Alter, tacitúrnus,
bíbere nolébat,
neque multis verbis usus est.
Illum, ut insipiéntem, dimísit
Dionýsius,
hunc
ut diffícilem et sibi inimícum
intérfici iussit.


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

March 12, 2011

44. Damon et Pythias




Damon et Pýthias
tam fidélem
inter se amicítiam iúnxerant
ut,
cum álterum ex his
Dionýsius Syracusánus
interfícere vellet
atque is
tempus impetravísset,
quo
res suas ordináret,
alter
vadem se pro réditu eius
tyránno dare non dubitárit.
Omnes ígitur
et in primis Dionýsius
novae atque ancípitis rei éxitum
speculabántur.
Appropinquánte deinde die,
nec illo redeúnte,
omnes
stultítiae
tam temerárium sponsórem
damnábant.
At is,
nihil
se de amíci constántia metúere
praedicábat.
Eódem autem moménto
et hora a Dionýsio constitúta,
alter supervénit.
Admirátus ambórum ánimum,
tyránnus
supplícium fidéi remísit
insupérque eos rogávit
ut se tértium
in societátem amicítiae recíperent.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

February 20, 2011

12. Dionysius et Lacedaemonii


          


Lacedaémone
cum tyránnus Dionýsius
cenáret
iuri illo nigro
(quod cenae caput erat)
mínime delectátus est.
Tum is
qui illud cóxerat,
"Mínime mirum;
condiménta enim defuérunt."
"Quae tandem?"
Inquit ille,
"Labor in venátu, sudor,
cursus ab Euróta, fames, sitis.
His enim rebus
Lacedaemoniórum épulae
condiúntur."

(image: Polish duck's blood soup, czernina, similar to Spartan black broth.)

TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.