Showing posts with label Tanaquil. Show all posts
Showing posts with label Tanaquil. Show all posts

March 4, 2011

11.2 Servius Tullius Rex


          


Post intéritum Tarquíni,
Tánaquil
mortem celávit,
populúmque
ex superióre parte aédium
cohortáta ait,
regem
grave quidem,
sed non fatále volnus
accepísse
eúmque
Sérvium Túllium
regem ad tempus constituére.
Sic Sérvius Túllius
regnáre coepit,
sed recte impérium administrávit.
Sabínos
império suo subiécit;
montes tres
urbi adiúnxit;
fossas
circum murum duxit.
Idem
pópulum
in classes et centúrias
distríbuit.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

11.1 Servius Tullius Iuvenis


          


Post hunc
Sérvius Túllius
suscépit impérium,
natus ex nóbili fémina,
captíva tamen et fámula.
Ille
in domo Tarquíni Prisci
institútus est,
in qua dicunt
omen mirum accidísse.
Flammae spécies
púeri in somno iacéntis caput
compléxa est.
Ubi hoc vidit
Tánaquil, Tarquíni uxor,
summam
eius dignitátem fore
intelléxit.
Is,
postquam adolévit,
et fortíssimus et sapientíssimus
fuit.
In proélio quodam,
in quo
rex Tarquínius
contra Sabínos conflíxit,
quod
mílites
non satis audácter dimicavérunt,
raptum signum
in hostes misit.
Cuius recipiéndi grátia
Románi
acérrime pugnavérunt,
et signum et victóriam
rettulérunt.

(image: Tanaquil)

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

10.1 Tarquinius Priscus


          


Dum Ancus regnat,
Lúcius Tarquínius
Tarquíniis ex Etrúriae urbe,
proféctus
cum cóniuge
et fortúnis ómnibus
Romam venit.
Ádditur haec fábula:
áquila
super carrum eius volans
demonstrávit
eum
regem fore;
quod
eius coniunx intelléxit
et, virum compléxa,
excélsa et alta speráre
eum iussit.
Has spes cogitátaque
secum portántes
urbem ingréssi sunt,
ubi mox Tarquínius
dignitátem
atque etiam
Anci regis familiaritátem
consecútus est;
a quo
magíster liberórum factus
regnum cepit
et administrávit.





TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 27, 2011

165. Tarquinius et Tanaquil Uxor


          


Cum Priscus Tarquínius
occísus esset,
Tánaquil
de superióre parte domus
pópulum allocúta est, dicens:
regem
grave quidem,
sed non letále vulnus accepísse;
eum pétere,
ut pópulus,
dum convaluísset,
Sérvio Túllio obedíret.
Sic Sérvius regnáre coepit,
sed
bene impérium administrávit.
Montes tres
urbi adiúnxit.
Primum ómnium censum
ordinávit.
Sub eo
Roma hábuit
octogínta tria mília cívium
cum his, qui in agris erant.


TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.