Showing posts with label Xerxes. Show all posts
Showing posts with label Xerxes. Show all posts

April 3, 2011

32. Salamis II




Omne mare, omne litus
návibus fractis
et corpóribus hóminum
complétum est.
Xerxes,
magnífico sedens sólio,
pugnam spectáverat.
Sed statim,
timóre percúlsus,
in Ásiam revérti constítuit.
Réliquae naves
ad Hellespóntum contendérunt.
Minus diébus trigínta
Xerxes
ad pontem pervénit.
In eo itínere
haud satis cibi
provísum erat.
Ítaque viae
cadavéribus complétae sunt.
Máxima pars copiárum
morbo et fame périit.
At quantum
exércitus
mutátus est ab illo
qui proféctus erat!


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

31. Salamis I




Dum haec gerúntur,
Atheniénses
ad ínsulam Salamína fugérunt.
Xerxes
celériter Athénas conténdit,
sed urbem vácuam répperit.
Ínterim
barbarórum naves
non procul Salamíne constitérunt.
Postrídie bárbari
Graecórum classem
úndique circumvenérunt.
Graecis
erant naves
círciter quadringéntae.
Hóstibus autem
ámplius mille et ducéntae
naves erant.
Una tamen res
Graecis fuit salúti.
Propter angústias freti,
multitúdo návium
impediménto fuit.
Naves ígitur Persárum
órdines serváre non póterant.
Pugnátum est ab utrísque
diu atque ácriter.
Sed tandem
Persae
in omnes partes fúgere
coepérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

30. Xerxes et Graeci IV




Tum vero
a Graecis
acérrime pugnátum est.
Postrémo tamen
pauci mílites fúgere cogúntur.
Númerus barbarórum
fuit decem mílium.
Trecénti modo mílites
cum Leónida áderant.
Sed diu atque ácriter
ab his pugnátum est.
Leónidas
fortíssime pugnans
ante primam áciem cécidit.
Céteris milítibus
nec iam arma
nec vires suppetébant.
Ítaque
ad próximum túmulum
omnes recédunt.
Hoc in loco
paulum
hóstium ímpetum sústinent.
Sed tandem circumvénti sunt
et omnes ad unum periérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

29. Xerxes et Graeci III




Ínterim Xerxes
cum suis cópiis
ad saltum pervénerat.
Ibi Leónidas, dux Graecórum,
hostes exspectábat.
Graeci
hunc saltum
magna cum spe occupábant.
Sed
álterum iter per montes
multo difficílius erat.
Hoc iter quoque
Leónidas
cum paucis milítibus deféndit.
Tum Persae
multos ímpetus
in Graecos fecérunt.
At magno cum detriménto
semper repúlsi sunt.
Forte áderat
Graecus quidem,
qui
ad Persas fúgerat.
Tum ille
álterum iter per montes
Persis áperit.
Ítaque Persae
a tergo
Graecos inopinántes adoriúntur.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

28. Xerxes et Graeci II




In itínere
máxima inópia aquae
saepe erat.
Nunquam tamen
inópia cibi frumentíque fuit.
Deinde
magna perturbátio
apud Graecos facta est.
Trecénti mílites
saltum Thermopylárum óccupant.
Hic
Graeci
Persas tránsitu prohibére
conántur.
Neque multo post
hóstium classis
in conspéctum venit.
Súbito autem
magna tempéstas coórta est.
Contínuos tres dies
ventus saeviébat.
Multae Persárum naves
in lítore eiéctae sunt.
Magnum incómmodum
a Persis accéptum est.
Póstero tamen die
aequo Marte
pugnátum est.

(image: Thermopylae)

TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

27. Xerxes et Graeci I




Graeci
in pugna Marathónia
Persas vicérunt.
Tum Daréus, rex Persárum,
magno dolóre exársit.
Bellum ígitur
Atheniénsibus
íterum inférre constítuit.
Daréus autem
non multo post
mórtuus est.
Post eius mortem
Xerxes fílius
regno succéssit.
Hic
quinto anno regni
máximis cum cópiis proficíscitur.
Pons in Hellespónto
návibus iunctis
factus est.
Mox omnes cópiae
Hellespóntum transíre coepérunt.
Septem dies noctésque
mílites
pontem transgrediúntur.
Tum demum
Xerxes novíssimus
in Európam transit.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

March 14, 2011

18. Qui Xerxem Sequuntur




Xerxem, Persárum regem,
sequebántur mille pédites,
fortíssimi nobilissimíque Persárum,
eréctas lánceas tenéntes:
deinde
álii mille équites
ex Persis selécti:
et post équites,
péditum decem mília
e réliquis Persis selectórum:
quorum
mille in hastis,
pro imis cuspídibus,
aúrea habébant mala púnica,
et réliquos includébant;
nóvies mille vero,
qui intra hos erant,
argéntea mala púnica habébant.
Aúrea vero mala púnica habébant
étiam illi,
qui
lánceas in terram convérsas
tenébant;
et mala aúrea
hi,
qui Xerxem próxime sequebántur.


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

February 19, 2011

6. Xerxes


          


Xerxes,
ante navále proélium,
quo victus est a Themístocle,
míserat
quáttuor mília armatórum
Delphos
ad diripiéndum templum Apóllinis,
quasi géreret bellum
non solum cum Graecis,
sed etiam cum diis immortálibus.
Quae manus
tota deléta est
ímbribus et fulmínibus,
ut intellígeret
quam nullae essent
hóminum vires
advérsum deos.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Anecdotes, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.