Showing posts with label Androcles. Show all posts
Showing posts with label Androcles. Show all posts

March 6, 2011

19. Androclus III




"Sed postquam introgréssus
leo
vidit me procul delitescéntem,
mitis ac mansuétus accéssit;
ac sublátum pedem osténdit mihi
ac porréxit,
quasi opis peténdae grátia.
Ibi ego
stirpem ingéntem
vestígio pedis eius haeréntem
revélli
atque detérsi cruórem.
Ille tunc
mea ópera levátus,
pede in mánibus meis pósito,
recúbuit et quiévit.
Atque ex eo die
triénnium totum
ego et leo
in eódem specu
eodémque victu víximus.
Nam ferárum,
quae venabátur,
membra opimióra
ad specum mihi suggerébat.
Sed ubi me
vitae illíus ferínae
iam pertaésum est,
leóne in venátum profécto,
relíqui specum
et, a milítibus visus,
ad dóminum sum dedúctus.
Is
me statim
dandum ad béstias curávit."
Haec Ápion dixísse Ándroclum tradit
atque ideo,
cunctis peténtibus,
dimíssum et poena solútum.
"Póstea," inquit,
"videbámus Ándroclum et leónem,
loro ténui revínctum,
urbe tota circum tabérnas ire."


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

18. Androclus II




Ea re tam admirábili
máximis pópuli clamóribus excitátis,
Ándroclus
rem miríficam narrat.
"Cum provínciam," inquit, "Áfricam
meus dóminus obtinéret,
ego
iníquis eius et quotidiánis verbéribus
ad fugam sum coáctus;
et,
ut mihi
a dómino tutióres latébrae forent,
in campórum solitúdines concéssi;
ac,
si defuísset cibus,
consílium fuit
mortem áliquo pacto quaérere.
Tum,
sole flagránte,
specum quendam nactus
remótum latebrosúmque,
in eum
me penétro et recóndo.
Neque multo post
ad eúndem specum
venit hic leo
débili uno et cruénto pede,
gémitus edens et múrmura.
Primo quidem aspéctu
adveniéntis leónis
térritus sum et pavefáctus.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

17. Androclus I




Ápion,
lítteris homo multis praéditus,
hoc ipsum sese Romae vidísse
suis óculis
confírmat.
In Circo Máximo
pugna pópulo dabátur.
Multae ibi ferae erant
magnitúdine excelléntes.
Sed praeter ália ómnia
leónum immánitas
admiratióni fuit,
praetérque omnes céteros uníus.
Is unus leo
córporis vastitúdine,
terrificóque frémitu
ánimos oculósque ómnium
in se convérterat.
Introdúctus erat
inter complúres céteros
ad pugnam bestiárum
Ándroclus servus viri consuláris.
Hunc
ille leo ubi vidit procul,
repénte
quasi admírans stetit,
ac deinde sensim atque plácide
ad hóminem accédit.
Tum caudam
more canis
blande movet,
crúraque hóminis et manus
língua léniter demúlcet.
Ándroclus tandem
amíssum ánimum recúperat,
paulatímque
óculos
ad contuéndum leónem refert.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.