Showing posts with label Titus Tatius. Show all posts
Showing posts with label Titus Tatius. Show all posts

February 28, 2011

4.3 Romuli Mors


          


Post mortem Tati
Rómulus
solus rex est.
Centum deinde senióres déligit,
quorum consílium sequens
ómnia regit,
quos
"senátum" nóminat
propter senectútem.
Postea
exércitum lustrat,
convéntum
ad Cápuae palúdem habet.
Subito
coóritur tempéstas;
Rómulus rápitur
et ad deos transit,
ut volgo credunt.
Collis Quirinális
aedem eius habet,
ipse "Quirínus" appellátur.
Narrátae sunt
res primi regis Románi.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.2 Romulus et Tatius


          


Deinde
Rómulus et Tátius
proélium commíttunt,
cuius locus est
ubi nunc forum Románum est.
Primo
mala est fortúna Romanórum,
sed Rómulus
auxílium Iovem orat,
propter quod
commutátio rerum séquitur.
Mox póstea
preces mulíerum,
hinc patrum hinc virórum causa,
pacem
inter duos exércitus concíliant.
Foedus fit;
Sabíni et Románi
Romam íncolunt.



TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

4.1 Tarpeia


          


Sabíni
ob vírgines captas
contra Romános
bellum sumunt.
Prope urbem
Tarpeíam vírginem invéniunt,
quae
extra fines murórum
aquam petit.
Huius pater
est arcis imperátor.
Titus Tátius, Sabinórum dux,
Tarpeíam corrúmpit.
"Volo te," inquit,
"exércitum meum
in Capitólium perdúcere.
Ampla múnera tibi óffero."
Illa
petit ornaménta
sinistrárum mánuum.
Sic Sabínos
in arcem patris perdúcit,
ubi hostes
scuta coniciéntes
eam statim óbruunt;
sic iubet rex,
ea enim ornaménta laevárum sunt.
Haec est poena proditiónis.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

February 22, 2011

157. Pax


          


Tum Rómulus
cum hoste,
qui
montem Tarpeíum tenébat,
pugnam conséruit
in eo loco,
ubi nunc
forum Románum est.
In média caede
raptae processérunt,
et hinc patres,
hinc cóniuges et sóceros
complectebántur
et rogábant
ut caedis finem fácerent.
Utríque
his précibus commóti sunt.
Rómulus
foedus icit
et Sabínos in urbem recépit.


TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

156. Tarpeia


          


Pópuli illi,
quorum vírgines
raptae erant,
bellum advérsus raptóres
suscepérunt.
Cum Romae appropinquárent,
forte
in Tarpeíam vírginem
incidérunt,
quae
in arce sacra procurábat.
Hanc rogábant,
ut viam in arcem monstráret,
eíque permisérunt
ut munus sibi pósceret.
Illa pétiit
ut sibi darent
quod
in sinístris mánibus gérerent,
ánnulos aúreos et armíllas
signíficans.
At hostes
in arcem ab ea perdúcti
scutis
Tarpeíam obruérunt;
nam et ea
in sinístris mánibus gerébant.


TEXT SOURCE: A New Latin Reader, by Albert Harkness (1881). Vocabulary List in back of book. Sections 148-150 are identical to Fowle 1-3; sections 151-157 in Harkness cover the same content as Fowle 4-17 but with different wording.

February 19, 2011

17. Pax


          


"Vícimus
pérfidos hóspites,
imbélles hostes.
Nunc sciunt
longe áliud esse
vírgines rápere,
áliud
pugnáre cum viris."
Tunc Rómulus,
arma ad caelum tollens,
Iovi aedem vovit;
exércitus
seu forte seu divínitus
réstitit.
Proélium ítaque redintegrátur;
sed
raptae mulíeres,
crínibus passis,
ausae sunt
se inter tela volántia inférre
et,
hinc patres,
hinc viros orántes,
pacem conciliárunt.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

16. Pugna


          


Rómulus
advérsus Tátium proféctus est
et
in eo loco,
ubi nunc Románum forum est,
pugnam conséruit.
Primo ímpetu
vir inter Romános insígnis,
nómine Hostílius,
fortíssime dímicans
cécidit,
cuius intéritu consternáti
Románi
fúgere coepérunt.
Iam Sabíni clamitábat,
"Vícimus!"


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

15. Tarpeia


          


Illa petit quod
Sabíni
in sinístris mánibus gérerent,
vidélicet ánulos et armíllas.
Quibus dolóse promíssis,
Tarpeía
Sabínos in arcem perdúxit,
ubi Tátius
eam scutis óbrui
iussit.
Nam et scuta
in laevis habúerant.
Sic
ímpia prodítio
céleri poena
vindicáta est.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.

14. Titus Tatius


          


Sabíni,
ob vírgines raptas,
bellum
advérsus Romános sumpsérunt,
et,
cum Romae appropinquárent,
Tarpeíam vírginem
nacti sunt,
quae
aquae causa hauriéndae
descénderat.
Huius pater
Románae praéerat arci.
Titus Tátius, Sabinórum dux,
Tarpeíae
optiónem múneris dedit,
si
exércitum suum
in Capitólium perduxísset.


TEXT SOURCE: First Easy Latin Reading Book - Roman History, by Edmund Fowle (1877). Vocabulary Lists in back of book.