Showing posts with label Cicero. Show all posts
Showing posts with label Cicero. Show all posts

March 12, 2011

48. Cicero Terentiae Scribit




Marcus Túllius Cícero
Teréntiae S.P.D.
(salútem plúrimam dicit)
Si tu et Túllia, lux nostra,
valétis,
ego et suavíssimus Cícero
valémus.
Prídie Idus Octóbres
Athénas venímus,
cum
sane advérsis ventis
usi essémus,
tardéque et incómmode
navigassémus.
De nave exeúntibus nobis
Acástus
cum lítteris praesto fuit.
Accépi tuas lítteras,
quibus intelléxi
te veréri
ne superióres
mihi rédditae non essent.
Omnes sunt rédditae,
diligentissimíque
a te perscrípta sunt ómnia,
idque
mihi gratíssimum fuit.
Neque sum admirátus
hanc epístolam,
quam Acástus áttulit,
brevem fuísse.
Iam enim
me ipsum expéctas,
sive nos ipsos.
Etsi
in quam rempúblicam veniámus,
intélligo.
Cognóvi enim
ex multórum amicórum lítteris,
ad arma rem spectáre,
ut mihi cum vénero
dissimuláre non líceat
quid séntiam.
Sed quóniam
subeúnda fortúna est,
eo cítius dábimus óperam
ut veniámus,
quo facílius
de tota re deliberémus.
Curáte ut valeátis.

(image: Mulier Romana)

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

47. Cicero Tironi Scribit B: II




Aegýpta
ad me venit
prídie Idus Apríles.
Is
etsi mihi nuntiávit
te
plane febri carére
et belle habére,
tamen quod negávit
te
potuísse ad me scríbere,
curam mihi áttulit,
et eo magis quod
Hérmia,
quem
eódem die veníre oportúerat,
non vénerat.
Incredíbili sum solicitúdine
de tua valetúdine,
qua si me liberáris,
ego
te omni cura liberábo.
Plura scríberem,
si iam putárem
libénter te légere posse.
Ingénium tuum,
quod ego máximi fácio,
confer ad te
mihi tibíque conservándum.
Cura
et étiam atque étiam
diligénter.
Vale.
Scripta iam epístola,
Hérmia venit.
Accépi tuam epístolam
vacillántibus littérulis,
nec mirum
tam gravi morbo.
Ego
ad te Aegýptam misi,
ut is tecum esset,
et cum eo coquum,
quo utérere.
Vale.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

46. Cicero Tironi Scribit B: I




Marcus Túllius Cícero
Tiróni S.P.D.
(salútem plúrimam dicit)
Ándricus
postrídie ad me venit
quam expectáram.
Ítaque hábui noctem
plenam timóris ac misériae.
Tuis lítteris
níhilo sum factus cértior
quómodo te habéres.
Sed tamen sum recreátus.
Ego
omni delectatióne
litterísque ómnibus cáreo
quas,
ántequam te vídero,
attíngere non possum.
Médico
mercédis quantum poscet
promítti iubéto.
Aúdio
te ánimo angi,
et médicum dícere
ex eo te laboráre.
Si me díligis,
éxcita ex somno
tuas lítteras
humanitatémque,
propter quam
mihi es caríssimus.
Nunc opus est
te ánimo valére,
ut córpore possis.
Id
cum tua,
tum mea causa fácias
a te peto.
Acástum rétine,
quo commódius tibi ministrétur.
Consérva te mihi.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

45. Cicero Tironi Scribit: A




Cícero
Tiróni S.P.D.
(salútem plúrimam dicit)
Vide,
quanta sit in te suávitas:
duas horas Thýrei fúimus;
Xenómenes hospes
tam te díligit,
quam si víxerit tecum.
Is
omnia pollícitus est
quae tibi essent opus:
factúrum puto.
Mihi placébat,
si fírmior esses,
ut te Leúcadem deportáres,
ut ibi te plane confirmáres.
Vidébis
quid médico pláceat.
Volébam
ad te Mariónem remíttere;
quem,
cum meliúscule tibi esset,
ad me mítteres;
sed cogitávi
unas lítteras
Mariónem afférre posse,
me autem
crebras expectáre.
Póteris ígitur,
et fácies, si me díligis,
ut quoteidie sit Acástus in portu.
Multi erunt
quibus
recte lítteras dare possis,
qui
ad me libénter pérferant.
Équidem Patras eúntem
néminem praetermíttam.
Ego
omnem spem
tui diligénter curándi
in Cúrio hábeo.
Nihil potest illo fíeri humánius.
Étiam atque étiam vale.

(image: Harris' novels are told by Tiro)

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.