Showing posts with label Fortuna. Show all posts
Showing posts with label Fortuna. Show all posts

March 27, 2011

12.8 Nomina Fortunae




Dicta quoque légitur
Adrastaéa,
vel ab Adrásto,
rege Argivórum,
qui primus
aram illi cóndidit,
vel quod
nemo illam posset effúgere,
ut vox Graeca sonat.
Rhamnúnte,
qui pagus Átticae fuit,
praecípue colebátur.
Hinc
Rhamnúsia vocátur a poétis.
Alátam exhibébant,
ad significándam
celeritátem poenárum
quae
ímpios
non tardo pede
consequúntur;
insidéntem rotae,
ut indicárent
eam vicissitúdinem
qua
delíctis poenae respóndent,
iísque succédunt.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

12.7 Fortuna




Rerum humanárum
véluti clavum
moderabátur Fortúna,
Dea caeca,
rotae ínsidens volúbili,
et in sola inconstántia constans.
Huic máxime supplicábant,
eíque
vária divérsis nomínibus templa
pósita reperiúntur.
Si quis
fortúna secúnda et favénte
abuterétur,
hunc
plectébat Némesis,
et indígnos ingratósque
ulciscebátur.
Índitum id illi nomen
a voce Graeca
quae signíficat distribúere,
quia
poenas et praémia
unicuíque véluti dividébat.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.