Showing posts with label Vesuvius. Show all posts
Showing posts with label Vesuvius. Show all posts

March 12, 2011

56. Vesuvius VI




Álii paréntes,
álii líberos,
álii cóniuges
vócibus requirébant.
Hi suum casum,
álii suórum miserabántur.
Erant qui
metu mortis
mortem precaréntur.
Non defuérunt qui
fictis mentitísque terróribus
vera perícula augérent.
Possum gloriári
non gémitum mihi,
non vocem parum fortem
in tantis perículis excidísse.
Tandem
illa calígo tenuáta,
quasi
in fumum nebulámve discéssit:
mox
dies verus,
sol étiam effúlsit,
lúridus tamen.
Occursábant
trepidántibus adhuc óculis
mutáta ómnia,
altóque cínere
tamquam nive
obdúcta.
Regréssi Misénum
suspénsam dubiámque noctem
spe ac metu exégimus.
Metus praevalébat
quod
tremor terrae perseverábat.
Nobis
ne tunc quidem
abeúndi erat consílium,
donec
de avúnculo
nuntiátum esset.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

55. Vesuvius V




Tum vero
amícus quidam
ácrius et instántius.
"Si avúnculus," inquit, "tuus
vivit,
vult esse vos salvos:
si périit,
supérstites vóluit:
proínde
quid cessátis evádere?"
Respóndimus nos,
de eius salúte incértos,
nostrae nolle consúlere.
Non morátus ultra,
próripit se
effusóque cursu perículo
aufértur.
Nec multo post
nubes atra et horrénda
descéndere in terras,
operíre mária.
Tum mater
oráre, hortári,
ut fúgerem,
posse enim iúvenem;
se
et annis et córpore gravem
bene moritúram,
si mihi
causa mortis non fuísset.
Ego contra
salvum me, nisi una,
non futúrum:
deinde,
manum eius ampléxus,
áddere gradum cogo.
Paret aegre,
incusátque se
quod me morétur.
Respício,
densa calígo
tergis imminébat.
"Deflectámus," inquam,
"dum vidémus,
ne comitántium turba
in tenébris obterámur."
Vix consederámus
et nox íncidit.
Audíres
ululátus feminárum,
clamóres virórum.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

54. Vesuvius IIII




Ínterim
ego et mater
Miséni manebámus.
Profécto avúnculo,
ipse
réliquum tempus
stúdiis impéndi.
Mox bálneum, cena,
somnus inquiétus et brevis.
Praecésserat
per multos dies
tremor terrae.
Illa vero
nocte ita inváluit,
ut non movéri
ómnia
sed verti crederéntur.
Irrúmpit in cubículum meum
mater;
surgébam.
Resídimus in área domus
quae
mare
a tectis
módico spátio dividébat.
Posco librum Titi Lívii
et quasi per ótium lego.
Hora diéi prima
excédere óppido visum est.
Séquitur vulgus attónitum.
Egréssi tecta
consístimus.
Multa ibi miránda,
multas formídines pátimur.
Nam vehícula,
quae prodúci iusserámus,
quamquam in planíssimo campo
in contrárias partes agebántur,
ac ne lapídibus quidem fulta
in eódem vestígio quiescébant.
Praetérea
mare
in se resorbéri
et tremóre terrae quasi repélli
videbámus.
Certe procésserat litus
múltaque animália maris
siccis arénis detinébat.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

53. Vesuvius III




In commúne consúltant
utrum
intra tecta subsístant,
an
in apérto vagéntur.
Nam
crebris vastísque tremóribus
tecta nutábant.
Sub divo rursus
púmicum casus metuebátur.
Cervicália
capítibus impósita
línteis constríngunt.
Id muniméntum
advérsus decidéntia fuit.
Iam dies álibi,
illic nox
ómnibus nóctibus
nígrior densiórque.
Plácuit
égredi in litus,
et e próximo aspícere,
ecquid iam mare admítteret.
Ibi
super abiéctum línteum récubans
semel atque íterum
frígidam popóscit hausítque.
Deinde
flammae odórque súlfuris
álios in fugam vertunt,
éxcitant illum.
Inníxus sérvulis duóbus
adsurréxit et statim cóncidit,
ut ego cólligo,
crassióre calígine oppréssus.
Ubi dies rédditus,
corpus
invéntum est íntegrum,
illaésum, opertúmque,
ut fúerat indútus.
Hábitus córporis
quiescénti
quam defúncto
simílior.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

52. Vesuvius II




Iam navi
cinis incidébat,
quo própius accéderent,
calídior et dénsior;
iam púmices étiam,
nigríque et ambústi
et fracti igne lápides.
Cunctátus paulum,
an retro flécteret,
mox gubernatóri,
ut ita fáceret,
monénti,
"Fortes," inquit,
"fortúna iuvat;
Pomponiánum pete."
Ibi Pompónius
sárcinas contúlerat in naves,
ut fúgeret,
si contrárius ventus resedísset.
Quo tunc
avúnculus meus invéctus,
compléctitur trepidántem,
consolátur, hortátur;
utque timórem eius
sua securitáte leníret,
deférri se in bálneum
iubet;
lotus áccubat,
cenat atque hílaris,
aut,
quod est aeque magnum,
símilis hílari.
Ínterim
e Vesúvio monte
plúribus locis
latíssimae flammae
áltaque incéndia relucébant,
quorum fulgor et cláritas
tenébris noctis excitabátur.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

51. Vesuvius I




Erat Miséni
avúnculus meus,
classémque
império praesens regébat.
Hora fere séptima
mater mea
índicat ei
apparére nubem
inusitáta spécie.
Ille
poscit sóleas,
ascéndit locum
ex quo máxime
miráculum illud cónspici
póterat.
Nubes
ex monte Vesúvio oriebátur,
cuius
similitúdinem et formam
non alia magis arbor
quam pinus
exprésserit.
Magnum
propiúsque noscéndum
visum est.
Iubet navem aptári;
mihi
si veníre una vellem
facit cópiam.
Respóndi
studére me malle;
et forte ipse,
quod scríberem,
déderat.
Próperat illuc,
unde álii fúgiunt;
rectum cursum
in perículum tenet,
ádeo solútus metu,
ut omnes illíus mali figúras
enotáret.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.