Eo bello
quod
advérsus Pyrrhum gerebátur
Carthaginiénses
centum ac trigínta návium
classem
in praesídium
Románis
Óstiam ultro misérunt.
Senátui autem plácuit
legátos
ad ducem eórum ire,
qui dícerent
pópulum Románum
bella suscípere solére,
quae
suo mílite gérere posset:
proínde
classem Cartháginem redúceret.
Idem
post áliquot annos
Cannénsi clade exhaústis
Románi impérii víribus
suppleméntum exércitus
in Hispániam míttere
ausus est.
Senátus quoque,
quamquam tum
Capénam portam
armis
Hánnibal pulsábat,
fecit
ne
hostílium locus castrórum
minóris veníret,
quam si Poeni
illum non obtinérent.
Ita se gérere
in advérsis rebus
quid áliud est
quam malum fortúnam
in máximum cómmodum
convértere?
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment